Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. (Prophetia Malachiae 3, 16)
Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. (Prophetia Malachiae 3, 17)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)
et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 21)
Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
Dominus est enim Filius hominis sabbati”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 8)
Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 25)
Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)