Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus
Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris. (Prophetia Zachariae 9, 15)
Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides coronae fulgebunt super terram eius. (Prophetia Zachariae 9, 16)
Petite a Domino pluviam in tempore pluviae serotinae. Dominus facit fulgura et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello. (Prophetia Zachariae 10, 3)
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum. (Prophetia Zachariae 10, 5)
Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos. (Prophetia Zachariae 10, 6)
Confortabo eos in Domino, et in nomine eius ambulabunt”, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 10, 12)
Haec dicit Dominus Deus meus: “Pasce pecora occisionis. (Prophetia Zachariae 11, 4)
Quae, qui emunt, occidunt et non dolent; et, qui vendunt ea, dicunt: “Benedictus Dominus! Dives factus sum”. Et pastores eorum non miserentur eorum. (Prophetia Zachariae 11, 5)
Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum”. (Prophetia Zachariae 11, 6)
Et dixit Dominus ad me: “Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis”. Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum. 14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel. (Prophetia Zachariae 11, 13)
Et dixit Dominus ad me: “Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti; (Prophetia Zachariae 11, 15)