Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus
Et dixit: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Canistrum pomorum”. Et dixit Dominus ad me: “Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 8, 2)
Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium. (Prophetia Amos 8, 3)
Iuravit Dominus in superbia Iacob: “Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)
Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis (Prophetia Amos 8, 9)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini”. (Prophetia Amos 8, 11)
Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti. (Prophetia Amos 9, 5)
Qui aedificat in caelo ascensus suos et cameram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae; Dominus nomen eius. (Prophetia Amos 9, 6)
“Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir? (Prophetia Amos 9, 7)
Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae; verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus. (Prophetia Amos 9, 8)
ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet haec. (Prophetia Amos 9, 12)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient. (Prophetia Amos 9, 13)
Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis”, dicit Dominus Deus tuus. (Prophetia Amos 9, 15)