Mosaico decorativo

Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus

  • vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum. (Liber Ieremiae 33, 12)

  • In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 33, 13)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae. (Liber Ieremiae 33, 14)

  • In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra. (Liber Ieremiae 33, 16)

  • Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel; (Liber Ieremiae 33, 17)

  • “Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, (Liber Ieremiae 33, 20)

  • “Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? (Liber Ieremiae 33, 24)

  • Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui, (Liber Ieremiae 33, 25)

  • “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere ad Sedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni; (Liber Ieremiae 34, 2)

  • Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, (Liber Ieremiae 34, 4)

  • sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 34, 5)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina