Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus
Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: “In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra”. Et noluistis 16 et dixistis: “Nequaquam, sed super equis fugiemus”, ideo fugietis; et: “Super veloces ascendemus”, ideo veloces erunt, qui persequentur vos. (Liber Isaiae 30, 15)
Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum. (Liber Isaiae 30, 18)
Et dabit vobis Dominus panem angustiae et aquam afflictionis, sed non amplius avolabit a te doctor tuus; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, (Liber Isaiae 30, 20)
Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit. (Liber Isaiae 30, 26)
Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis, in turbine et in imbre et in lapide grandinis. (Liber Isaiae 30, 30)
Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis agitatis expugnabit eos. (Liber Isaiae 30, 32)
Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)
Quia haec dicit Dominus ad me: “Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit, sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius. (Liber Isaiae 31, 4)
Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Ierusalem, protegens et liberans, parcens et salvans”. (Liber Isaiae 31, 5)
Et fortitudo eius prae terrore transibit, et pavebunt signum principes eius, dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in Ierusalem. (Liber Isaiae 31, 9)
Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia. (Liber Isaiae 33, 5)
“Nunc consurgam, dicit Dominus, nunc exaltabor, nunc sublevabor. (Liber Isaiae 33, 10)