Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus
quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit. (Liber Psalmorum 138, 6)
Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias. (Liber Psalmorum 138, 8)
Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum. (Liber Psalmorum 140, 13)
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)
Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus. (Liber Psalmorum 144, 15)
GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est investigatio. (Liber Psalmorum 145, 3)
HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. (Liber Psalmorum 145, 8)
TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius. (Liber Psalmorum 145, 9)
MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 145, 13)
SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt, et erigit omnes depressos. (Liber Psalmorum 145, 14)
SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 145, 17)
COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. (Liber Psalmorum 145, 18)