Gefunden 3318 Ergebnisse für: Dominus
Quia sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia. (Liber Psalmorum 84, 12)
Audiam, quid loquatur Dominus Deus, quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos et ad eos, qui convertuntur corde. (Liber Psalmorum 85, 9)
Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. (Liber Psalmorum 85, 13)
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. (Liber Psalmorum 87, 2)
Dominus referet in librum populorum: “Hi nati sunt illic”. (Liber Psalmorum 87, 6)
Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 89, 53)
ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo. (Liber Psalmorum 92, 16)
Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. (Liber Psalmorum 93, 1)
Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus. (Liber Psalmorum 93, 4)
Et dixerunt: “Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob”. (Liber Psalmorum 94, 7)
Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. (Liber Psalmorum 94, 11)
Quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet. (Liber Psalmorum 94, 14)