Gefunden 851 Ergebnisse für: Dominum expositionem manuum

  • Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua. (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius; (Liber Deuteronomii 4, 30)

  • ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait: (Liber Deuteronomii 5, 5)

  • ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. (Liber Deuteronomii 6, 2)

  • Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. (Liber Deuteronomii 6, 5)

  • Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis. (Liber Deuteronomii 6, 13)

  • Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. (Liber Deuteronomii 6, 16)

  • Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)

  • Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis. (Liber Deuteronomii 9, 7)

  • et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis; (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • In Tabera quoque et in Massa et in Cibrottaava provocastis Dominum; (Liber Deuteronomii 9, 22)

  • semper fuistis rebelles contra Dominum a die, qua nosse vos coepi. (Liber Deuteronomii 9, 24)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina