Mosaico decorativo

Gefunden 1202 Ergebnisse für: Domino

  • Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. (Liber I Paralipomenon 22, 11)

  • Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terrae in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius. (Liber I Paralipomenon 22, 18)

  • porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum”. (Liber I Paralipomenon 23, 5)

  • Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 23, 13)

  • Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam, (Liber I Paralipomenon 23, 30)

  • tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino. (Liber I Paralipomenon 23, 31)

  • Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo. (Liber I Paralipomenon 25, 7)

  • Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: “Salomo nem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo. (Liber I Paralipomenon 29, 1)

  • et ubicumque opus est aurum pro aureis, et ubicumque opus est argentum pro argenteis et pro quolibet opere per manus artificum; et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat, quod voluerit, Domino”. (Liber I Paralipomenon 29, 5)

  • Laetatusque est populus super prompto animo eorum, quia corde toto offerebant ea Domino; sed et David rex laetatus est gaudio magno. (Liber I Paralipomenon 29, 9)

  • Et benedixit Domino coram universa multitudine et ait: “Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri, ab aeterno in aeternum. (Liber I Paralipomenon 29, 10)

  • Praecepit autem David universae ecclesiae: “Benedicite Domino Deo vestro!”. Et benedixit omnis ecclesia Domino, Deo patrum suorum; et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina