Gefunden 1865 Ergebnisse für: Domini Dei
Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est. (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa. (Liber II Maccabaeorum 8, 5)
humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
Omnes itaque, cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta facit, (Liber II Maccabaeorum 12, 41)
Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum Domini protectione. (Liber II Maccabaeorum 13, 17)
Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini. (Liber II Maccabaeorum 15, 35)
Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint (Liber Proverbiorum 1, 29)
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. (Liber Proverbiorum 2, 5)
Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis: (Liber Proverbiorum 3, 11)
quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius. (Liber Proverbiorum 3, 32)
Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)