Gefunden 1865 Ergebnisse für: Domini Dei
Et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris (Liber I Regum 18, 32)
Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)
Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 46)
Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi: “Surge, comede! Grandis enim tibi restat via”. (Liber I Regum 19, 7)
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: “Quid hic agis, Elia?”. (Liber I Regum 19, 9)
Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: “Percute me!”. At ille noluit percutere. (Liber I Regum 20, 35)
Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)
Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: (Liber I Regum 21, 17)
Et ait Achab ad Eliam: “Num invenisti me, inimice mi?”. Qui dixit: “Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)
Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua, (Liber I Regum 21, 25)
Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: (Liber I Regum 21, 28)
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui”. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Quaere, oro te, hodie sermonem Domini”. (Liber I Regum 22, 5)