Mosaico decorativo

Gefunden 1865 Ergebnisse für: Domini Dei

  • qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos. (Liber I Samuelis 12, 9)

  • Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. (Liber I Samuelis 12, 14)

  • Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos. (Liber I Samuelis 12, 15)

  • Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem”. (Liber I Samuelis 12, 17)

  • Dixit autem Samuel ad populum: “Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro; (Liber I Samuelis 12, 20)

  • dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum”. (Liber I Samuelis 13, 12)

  • Dixitque Samuel ad Saul: “Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; (Liber I Samuelis 13, 13)

  • Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan. (Liber I Samuelis 14, 3)

  • Et dixit Samuel ad Saul: “Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15, 1)

  • Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: (Liber I Samuelis 15, 10)

  • Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 15, 13)

  • Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. (Liber I Samuelis 15, 19)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina