Mosaico decorativo

Gefunden 674 Ergebnisse für: Domine

  • Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: “Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel”. (Liber Ieremiae 31, 7)

  • Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum, (Liber Ieremiae 32, 17)

  • Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum”. (Liber Ieremiae 32, 25)

  • sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 34, 5)

  • Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi”. (Liber Ieremiae 37, 20)

  • “Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate”. (Liber Ieremiae 38, 9)

  • dices: “Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo”. (Liber Ieremiae 51, 62)

  • TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus!”. (Lamentationes 1, 9)

  • CAPH. Omnis populus eius gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. “Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis! (Lamentationes 1, 11)

  • RES. Vide, Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me gladius et domi mors. (Lamentationes 1, 20)

  • RES. “Vide, Domine, et considera, cui feceris ita; ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos diligenter fovendos? Num occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? (Lamentationes 2, 20)

  • COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de profunditate lacus. (Lamentationes 3, 55)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina