Gefunden 674 Ergebnisse für: Domine
Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me, (Liber Psalmorum 38, 2)
Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. (Liber Psalmorum 38, 10)
Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus. (Liber Psalmorum 38, 16)
Ne derelinquas me, Domine; Deus meus, ne discesseris a me. (Liber Psalmorum 38, 22)
Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea. (Liber Psalmorum 38, 23)
Locutus sum in lingua mea: “Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea”. (Liber Psalmorum 39, 5)
Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est. (Liber Psalmorum 39, 8)
Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei. (Liber Psalmorum 39, 13)
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum. (Liber Psalmorum 40, 6)
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti. (Liber Psalmorum 40, 10)
Tu autem, Domine, ne prohibeas miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper suscipiant me, (Liber Psalmorum 40, 12)
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 40, 14)