Gefunden 694 Ergebnisse für: Domine Dominorum Agnus
Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias. (Liber Psalmorum 138, 8)
Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me, (Liber Psalmorum 139, 1)
quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. (Liber Psalmorum 139, 4)
Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam? (Liber Psalmorum 139, 21)
Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me. (Liber Psalmorum 140, 2)
Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. (Liber Psalmorum 140, 5)
Dixi Domino: “Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae”. (Liber Psalmorum 140, 7)
Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 140, 8)
Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. (Liber Psalmorum 140, 9)
PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te. (Liber Psalmorum 141, 1)
Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum. (Liber Psalmorum 141, 3)
Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. (Liber Psalmorum 141, 8)