Gefunden 694 Ergebnisse für: Domine Dominorum Agnus
Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. (Liber Psalmorum 90, 1)
Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos. (Liber Psalmorum 90, 13)
Quoniam tu es, Domine, refugium meum. Altissimum posuisti habitaculum tuum. (Liber Psalmorum 91, 9)
Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. (Liber Psalmorum 92, 5)
Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. (Liber Psalmorum 92, 6)
tu autem altissimus in aeternum, Domine. (Liber Psalmorum 92, 9)
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 92, 10)
Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum. (Liber Psalmorum 93, 3)
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 93, 5)
Deus ultionum, Domine, Deus ultionum, effulge. (Liber Psalmorum 94, 1)
Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores exsultabunt? (Liber Psalmorum 94, 3)
Populum tuum, Domine, humiliant et hereditatem tuam vexant. (Liber Psalmorum 94, 5)