Gefunden 694 Ergebnisse für: Domine Dominorum Agnus
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in iustitia tua libera me. (Liber Psalmorum 31, 2)
In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me, Domine, Deus veritatis. (Liber Psalmorum 31, 6)
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in maerore oculus meus, anima mea et venter meus. (Liber Psalmorum 31, 10)
Ego autem in te speravi, Domine; dixi: “Deus meus es tu, (Liber Psalmorum 31, 15)
Domine, non confundar, quoniam invocavi te; erubescant impii et obmutescant in inferno. (Liber Psalmorum 31, 18)
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Perfecisti eis, qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. (Liber Psalmorum 31, 20)
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. (Liber Psalmorum 33, 22)
David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me. (Liber Psalmorum 35, 1)
Omnia ossa mea dicent: “Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum”. (Liber Psalmorum 35, 10)
Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. (Liber Psalmorum 35, 17)
Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. (Liber Psalmorum 35, 22)
Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. (Liber Psalmorum 35, 24)