Gefunden 694 Ergebnisse für: Domine Dominorum Agnus
Domine Deus, ne averteris faciem christi tui; memento misericordiarum David servi tui”. (Liber II Paralipomenon 6, 42)
et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: “Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo”. (Liber II Paralipomenon 14, 10)
ait: “Domine, Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium; in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. (Liber II Paralipomenon 20, 6)
Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc”. (Liber Esdrae 9, 15)
Et dixi: “Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; (Liber Nehemiae 1, 5)
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc”. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)
Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt; et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)
Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti nomen eius Abraham. (Liber Nehemiae 9, 7)
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos, qui polluunt sacerdotium et pactum sacerdotale et leviticum! (Liber Nehemiae 13, 29)
“Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et omnes viae tuae misericordia et veritas, et tu iudicas saeculum. (Liber Thobis 3, 2)
Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te, (Liber Thobis 3, 3)
Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam”. (Liber Thobis 3, 6)