Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram! (Liber Numeri 14, 21)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Numeri 14, 26)
Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! (Liber Numeri 14, 28)
Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur”. (Liber Numeri 14, 35)
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. (Liber Numeri 14, 37)
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus”. (Liber Numeri 14, 40)
Quibus Moyses: “Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? (Liber Numeri 14, 41)
Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris! (Liber Numeri 14, 42)
Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum”. (Liber Numeri 14, 43)
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 15, 1)
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bobus sive de ovibus, (Liber Numeri 15, 3)