Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino. (Liber Leviticus 22, 22)
Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. (Liber Leviticus 22, 24)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 22, 26)
“Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. (Liber Leviticus 22, 27)
Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse placabilis. (Liber Leviticus 22, 29)
Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 30)
Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 31)
Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos (Liber Leviticus 22, 32)
et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 22, 33)
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 23, 1)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hae sunt feriae meae. (Liber Leviticus 23, 2)
Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 3)