Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)
Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)
Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 14)
Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei. (Epistula Iacobi 5, 15)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)
verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
si gustastis quoniam dulcis Dominus. (Epistula I Petri 2, 3)
et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)
Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti (Epistula I Petri 2, 13)
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. (Epistula I Petri 2, 18)
sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. (Epistula I Petri 3, 6)
Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala”. (Epistula I Petri 3, 12)