Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; (Epistula ad Colossenses 3, 13)
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus, (Epistula ad Colossenses 3, 23)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; (Epistula ad Colossenses 3, 24)
Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo. (Epistula ad Colossenses 4, 1)
Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino, (Epistula ad Colossenses 4, 7)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam. (Epistula ad Colossenses 4, 15)
Et dicite Archippo: “Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas”. (Epistula ad Colossenses 4, 17)