Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
“Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam”. (Epistula ad Romanos 11, 3)
Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)
sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, (Epistula ad Romanos 12, 11)
non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. (Epistula ad Romanos 13, 14)
Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)
Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. (Epistula ad Romanos 14, 6)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 7)
In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)
scriptum est enim: “Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo”. (Epistula ad Romanos 14, 11)
Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. (Epistula ad Romanos 14, 14)
ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. (Epistula ad Romanos 15, 6)