Mosaico decorativo

Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom

  • Haec dicit Dominus: “Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra. (Prophetia Nahum 1, 12)

  • Et praecipiet super te Dominus: “Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es”. (Prophetia Nahum 1, 14)

  • Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 3)

  • “Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum”. (Prophetia Nahum 2, 14)

  • “Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam. (Prophetia Nahum 3, 5)

  • Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: “Violentia!”, et non salvas? (Prophetia Habacuc 1, 2)

  • Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam. (Prophetia Habacuc 1, 12)

  • Et respondit mihi Dominus et dixit: “Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum. (Prophetia Habacuc 2, 2)

  • Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali! (Prophetia Habacuc 2, 9)

  • Consilium cepisti in confusionem domui tuae concidendi populos multos et peccasti in animam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 10)

  • Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur? (Prophetia Habacuc 2, 13)

  • Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina