Mosaico decorativo

Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom

  • propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans; (Prophetia Ezechielis 26, 3)

  • Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)

  • Filiae quoque eius, quae sunt in agro, gladio interficientur, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 26, 6)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno. (Prophetia Ezechielis 26, 7)

  • Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent. (Prophetia Ezechielis 26, 12)

  • et dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 14)

  • Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? (Prophetia Ezechielis 26, 15)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, (Prophetia Ezechielis 26, 19)

  • in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 21)

  • et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”. (Prophetia Ezechielis 27, 3)

  • De domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum; (Prophetia Ezechielis 27, 14)

  • Edom negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 16)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina