Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
“Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum; (Liber Ieremiae 37, 7)
Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei”, quia non abibunt. (Liber Ieremiae 37, 9)
Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant. (Liber Ieremiae 37, 15)
Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis. (Liber Ieremiae 37, 16)
Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: “Putasne est sermo a Domino?”. Et dixit Ieremias: “Est”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis”. (Liber Ieremiae 37, 17)
Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: “Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris? (Liber Ieremiae 37, 18)
Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi”. (Liber Ieremiae 37, 20)
“Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima eius quasi spolium et vivet. (Liber Ieremiae 38, 2)
Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam”. (Liber Ieremiae 38, 3)
Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta Beniamin. (Liber Ieremiae 38, 7)
Et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens: (Liber Ieremiae 38, 8)
“Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate”. (Liber Ieremiae 38, 9)