Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae. (Liber Isaiae 63, 17)
Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent. (Liber Isaiae 63, 19)
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 7)
Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)
Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. (Liber Isaiae 64, 10)
Numquid super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer? (Liber Isaiae 64, 11)
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum”. (Liber Isaiae 65, 7)
Haec dicit Dominus: “Quomodo si inveniatur mustum in botro et dicatur: “Ne dissipes illud, quoniam benedictio est in eo”, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. (Liber Isaiae 65, 8)
Vos autem, qui derelinquitis Dominum, qui obliviscimini montem sanctum meum, qui ponitis Gad mensam et amphoram impletis Meni, (Liber Isaiae 65, 11)
Propter hoc haec dicit Dominus Deus: “Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; (Liber Isaiae 65, 13)
Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: “Interficiat te Dominus Deus”; et servos suos vocabit nomine alio. (Liber Isaiae 65, 15)
Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructus earum. (Liber Isaiae 65, 21)