Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: “Nequaquam, sed rex imperabit nobis!”, cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)
Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis; ecce dedit vobis Dominus regem. (Liber I Samuelis 12, 13)
Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. (Liber I Samuelis 12, 14)
Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos. (Liber I Samuelis 12, 15)
Sed et nunc state et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. (Liber I Samuelis 12, 16)
Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem”. (Liber I Samuelis 12, 17)
Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa. (Liber I Samuelis 12, 18)
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuel; dixitque universus populus ad Samuel: “Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem”. (Liber I Samuelis 12, 19)
Dixit autem Samuel ad populum: “Nolite timere. Vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro; (Liber I Samuelis 12, 20)
profecto non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus est Dominus facere vos sibi populum. (Liber I Samuelis 12, 22)
Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)
Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro; vidistis enim magnifica, quae in vobis gesserit. (Liber I Samuelis 12, 24)