Mosaico decorativo

Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom

  • et ait Anna: “Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. (Liber I Samuelis 1, 26)

  • Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. (Liber I Samuelis 1, 27)

  • Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino”. Et adoraverunt ibi Dominum. (Liber I Samuelis 1, 28)

  • Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. (Liber I Samuelis 2, 2)

  • Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones. (Liber I Samuelis 2, 3)

  • Dominus mortificat et vivificat, deducit ad infernum et reducit. (Liber I Samuelis 2, 6)

  • Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat; (Liber I Samuelis 2, 7)

  • suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. (Liber I Samuelis 2, 8)

  • Dominus conteret adversarios suos; super ipsos in caelis tonabit. Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui”. (Liber I Samuelis 2, 10)

  • Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)

  • Porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum (Liber I Samuelis 2, 12)

  • Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina