Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 27, 6)
Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 7)
Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; (Liber Deuteronomii 27, 9)
“Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)
Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra, (Liber Deuteronomii 28, 1)
venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem Domini Dei tui audieris. (Liber Deuteronomii 28, 2)
Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)
Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum; benedicetque tibi in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 8)
Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius. (Liber Deuteronomii 28, 9)
Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. (Liber Deuteronomii 28, 10)
Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi. (Liber Deuteronomii 28, 11)
Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies. (Liber Deuteronomii 28, 12)