Mosaico decorativo

Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom

  • Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi. (Liber Deuteronomii 15, 15)

  • Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat, (Liber Deuteronomii 15, 16)

  • assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies. (Liber Deuteronomii 15, 17)

  • Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris. (Liber Deuteronomii 15, 18)

  • De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium. (Liber Deuteronomii 15, 19)

  • In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua. (Liber Deuteronomii 15, 20)

  • Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo, (Liber Deuteronomii 15, 21)

  • Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte. (Liber Deuteronomii 16, 1)

  • Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi. (Liber Deuteronomii 16, 2)

  • Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, (Liber Deuteronomii 16, 5)

  • sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto. (Liber Deuteronomii 16, 6)

  • Et coques et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. (Liber Deuteronomii 16, 7)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina