Mosaico decorativo

Gefunden 2358 Ergebnisse für: Dies Domini

  • Egeruntque operarii, et obducebatur cicatrix operi per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt. (Liber II Paralipomenon 24, 13)

  • Cumque haec complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniae, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialae quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae. (Liber II Paralipomenon 24, 14)

  • Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum. (Liber II Paralipomenon 24, 18)

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos”. (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini. (Liber II Paralipomenon 24, 21)

  • Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto. (Liber II Paralipomenon 25, 2)

  • Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)

  • Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Amasias pater eius. (Liber II Paralipomenon 26, 4)

  • Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 16)

  • Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; (Liber II Paralipomenon 26, 17)

  • Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 19)

  • Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae. (Liber II Paralipomenon 26, 21)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina