Mosaico decorativo

Gefunden 2358 Ergebnisse für: Dies Domini

  • Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides; et reversus est Samariam. (Liber II Regum 14, 14)

  • Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher. (Liber II Regum 14, 25)

  • Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: “Filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel”. Factumque est ita. (Liber II Regum 15, 12)

  • Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini superiorem. (Liber II Regum 15, 35)

  • Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, (Liber II Regum 16, 2)

  • Et cum collegisset argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. (Liber II Regum 16, 8)

  • Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. (Liber II Regum 16, 14)

  • Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum. (Liber II Regum 16, 18)

  • Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)

  • Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. (Liber II Regum 17, 19)

  • quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum eius; omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt neque fecerunt. (Liber II Regum 18, 12)

  • deditque Ezechias omne argentum, quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. (Liber II Regum 18, 15)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina