Gefunden 2358 Ergebnisse für: Dies Domini
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 22)
Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 18)
Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 21)
Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 23)
dicentes: “Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: “Post tres dies resurgam”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)
Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)
vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius””, (Evangelium secundum Marcum 1, 3)
Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. (Evangelium secundum Marcum 2, 1)
venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die. (Evangelium secundum Marcum 2, 20)