Gefunden 2358 Ergebnisse für: Dies Domini
Et respondit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 4, 6)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Zachariae 4, 8)
Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Zachariae 6, 9)
et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini. (Prophetia Zachariae 6, 12)
Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)
Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. (Prophetia Zachariae 6, 14)
Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri””. (Prophetia Zachariae 6, 15)
Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam in quarta mensis noni, qui est Casleu. (Prophetia Zachariae 7, 1)
Et Bethel miserat Sarasar et Regemmelech et viros, qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini, (Prophetia Zachariae 7, 2)
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: “Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis?”. (Prophetia Zachariae 7, 3)
Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: (Prophetia Zachariae 7, 4)