Mosaico decorativo

Gefunden 2358 Ergebnisse für: Dies Domini

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes”. Quare dicent in populis: “Ubi est Deus eorum”? (Prophetia Ioel 2, 17)

  • Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)

  • sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 3, 4)

  • Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit. (Prophetia Ioel 3, 5)

  • Populi, populi in valle Decisionis, quia iuxta est dies Domini in valle Decisionis. (Prophetia Ioel 4, 14)

  • Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim. (Prophetia Ioel 4, 18)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C (Prophetia Amos 2, 4)

  • Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: “Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis; (Prophetia Amos 4, 2)

  • Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux. (Prophetia Amos 5, 18)

  • Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea? (Prophetia Amos 5, 20)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina