Gefunden 2358 Ergebnisse für: Dies Domini
quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus societas eius. (Liber Proverbiorum 3, 32)
Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
cum eo eram ut artifex: delectatio eius per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, (Liber Proverbiorum 8, 30)
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. (Liber Proverbiorum 9, 11)
Benedictiones Domini super caput iusti, os autem impiorum operit violentiam. (Liber Proverbiorum 10, 6)
Benedictio Domini divites facit, nec addet ei labor quidquam. (Liber Proverbiorum 10, 22)
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. (Liber Proverbiorum 10, 27)
Fortitudo simplici via Domini et ruina his, qui operantur malum. (Liber Proverbiorum 10, 29)
In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)
In omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos. (Liber Proverbiorum 15, 3)