Gefunden 544 Ergebnisse für: Diebus
Et erat in civitate commorans in diebus illis Iudith filia Merari filii Ox filii Ioseph filii Oziel filii Elchiae filii Ananiae filii Gedeon filii Rafain filii Achitob filii Eliab filii Nathanael filii Salamiel filii Surisaddai filii Simeon filii Israel. (Liber Iudith 8, 1)
Et vir eius Manasses erat ex tribu eius et patria eius; et mortuus est in diebus messis hordiariae. (Liber Iudith 8, 2)
Et venerunt ad eam. Et dixit ad eos: “Audite me, principes inhabitantium in Betulia, quoniam non est rectum verbum vestrum, quod locuti estis coram plebe in hac die et statuistis iuramentum istud, quod locuti estis inter Deum et vos, et dixistis tradituros vos civitatem inimicis nostris, si non in illis diebus converterit Dominus Deus noster audiutorium nobis. (Liber Iudith 8, 11)
quoniam, si noluerit in his quinque diebus adiuvare nos, ipse habet potestatem, in quibus diebus velit, protegere aut disperdere nos ante faciem inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 8, 15)
Quoniam non exsurrexit in progenie nostra, nec est in hodierna die neque tribus neque patria neque populus neque civitas ex nobis, qui adorent deos manufactos, sicut factum est in primis diebus, (Liber Iudith 8, 18)
Vos enim stabitis ad portam hac nocte, et exeam ego cum abra mea, et in diebus, post quos dixistis civitatem tradituros vos inimicis nostris, visitabit Dominus Israel in manu mea, sicut ego fido. (Liber Iudith 8, 33)
surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et descendit in domum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et in diebus festis suis. (Liber Iudith 10, 2)
Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses. (Liber Iudith 10, 3)
Et dixit Iudith: “Bibam, domine, quia magnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae”. (Liber Iudith 12, 18)
Et nunc annuntia mihi, quaecumque fecisti in diebus istis”. Et rettulit illi Iudith in medio populi omnia, quaecumque fecerat, ex qua die exivit usque in diem, qua loquebatur illis. (Liber Iudith 14, 8)
et multi concupierunt eam, et non cognovit vir illam omnibus diebus vitae eius, ex qua die mortuus est Manasses maritus illius et appositus est ad populum suum. (Liber Iudith 16, 22)
Et planxit eam omnis Israel diebus septem. Divisitque bona sua, priusquam moreretur, omnibus proximis viri sui Manasses et proximis ex genere suo. (Liber Iudith 16, 24)