Gefunden 5414 Ergebnisse für: Dic

  • Quia dicis: “Dives sum et locupletatus et nullius egeo”, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus, (Apocalypsis Ioannis 3, 17)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis”. (Apocalypsis Ioannis 3, 22)

  • Post haec vidi: et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum dicens: “Ascende huc, et ostendam tibi, quae oportet fieri post haec”. (Apocalypsis Ioannis 4, 1)

  • Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est!”. (Apocalypsis Ioannis 4, 8)

  • procidebant viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in saecula saeculorum et mittebant coronas suas ante thronum dicentes: (Apocalypsis Ioannis 4, 10)

  • Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius?”. (Apocalypsis Ioannis 5, 2)

  • Et unus de senioribus dicit mihi: “Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius”. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)

  • Et cantant novum canticum dicentes: “Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione; (Apocalypsis Ioannis 5, 9)

  • dicentium voce magna: “Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem”. (Apocalypsis Ioannis 5, 12)

  • Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 5, 13)

  • Et quattuor animalia dicebant: “Amen”; et seniores ceciderunt et adoraverunt. (Apocalypsis Ioannis 5, 14)

  • Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 1)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina