Gefunden 1997 Ergebnisse für: Deus Fortis
Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)
Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me! (Liber Iob 6, 9)
Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est? (Liber Iob 8, 3)
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis, (Liber Iob 8, 20)
Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)
Deus non retinet iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab. (Liber Iob 9, 13)
Atque utinam Deus ipse loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, (Liber Iob 11, 5)
Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit. (Liber Iob 16, 11)
saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me et rete suo me cinxerit. (Liber Iob 19, 6)
Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini? (Liber Iob 19, 22)
Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. (Liber Iob 20, 15)
Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)