Gefunden 1997 Ergebnisse für: Deus Fortis
“Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)
et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur". (Evangelium secundum Matthaeum 15, 4)
Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)
“Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “Eli, Eli, lema sabacthani?”, hoc est: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
“Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)
Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”. (Evangelium secundum Marcum 10, 9)
Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)