Gefunden 1944 Ergebnisse für: Deus Ducibus
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me. (Liber Psalmorum 56, 2)
ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus. (Liber Psalmorum 56, 8)
Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es. (Liber Psalmorum 56, 10)
Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi, (Liber Psalmorum 56, 13)
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiae. (Liber Psalmorum 57, 2)
Mittet de caelo et liberabit me; dabit in opprobrium conculcantes me. Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam. (Liber Psalmorum 57, 4)
Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua. (Liber Psalmorum 57, 6)
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; (Liber Psalmorum 57, 8)
Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua. (Liber Psalmorum 57, 12)
Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. (Liber Psalmorum 58, 7)
Et dicet homo: “Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra”. (Liber Psalmorum 58, 12)