Gefunden 1944 Ergebnisse für: Deus Ducibus
Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit. (Liber Iob 16, 11)
saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me et rete suo me cinxerit. (Liber Iob 19, 6)
Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini? (Liber Iob 19, 22)
Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. (Liber Iob 20, 15)
Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
“Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. (Liber Iob 21, 19)
“Nonne Deus excelsior caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!”. (Liber Iob 22, 12)
Et dicis: “Quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat? (Liber Iob 22, 13)
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. (Liber Iob 23, 16)
De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem. (Liber Iob 24, 12)
“Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, (Liber Iob 27, 2)
Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius? (Liber Iob 27, 8)