Gefunden 1944 Ergebnisse für: Deus Ducibus
“Benedictus Dominus, Deus Israel, qui, quod locutus est ore suo David patri meo, opere complevit dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)
ait: “Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo et in terra, qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo, (Liber II Paralipomenon 6, 14)
Nunc ergo, Domine, Deus Israel, imple servo tuo patri meo David, quaecumque locutus es dicens: “Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me”. (Liber II Paralipomenon 6, 16)
Et nunc, Domine, Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David! (Liber II Paralipomenon 6, 17)
Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi! (Liber II Paralipomenon 6, 18)
Sed respice orationem servi tui et obsecrationem eius, Domine Deus meus, et audi clamorem et preces, quas fundit famulus tuus coram te, (Liber II Paralipomenon 6, 19)
tu es enim Deus meus. Aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem, quae fit in loco isto. (Liber II Paralipomenon 6, 40)
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)
Domine Deus, ne averteris faciem christi tui; memento misericordiarum David servi tui”. (Liber II Paralipomenon 6, 42)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam”. (Liber II Paralipomenon 9, 8)
Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius, (Liber II Paralipomenon 9, 23)
Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis? (Liber II Paralipomenon 13, 5)