Gefunden 1939 Ergebnisse für: Deus Azaria
dixitque ad illos: “Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem; (Actus Apostolorum 10, 28)
Aperiens autem Petrus os dixit: “In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, (Actus Apostolorum 10, 34)
Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)
Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri (Actus Apostolorum 10, 40)
Respondit autem vox secundo de caelo: “Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris”. (Actus Apostolorum 11, 9)
Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum?”. (Actus Apostolorum 11, 17)
His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit”. (Actus Apostolorum 11, 18)
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; (Actus Apostolorum 13, 17)
Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. (Actus Apostolorum 13, 21)
Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
Deus vero suscitavit eum a mortuis; (Actus Apostolorum 13, 30)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. (Actus Apostolorum 13, 33)