Mosaico decorativo

Gefunden 1939 Ergebnisse für: Deus Azaria

  • Si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam fullonum, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. (Liber Ieremiae 2, 22)

  • “Convertimini, filii, qui aversi estis a me, et sanabo aversiones vestras”. “Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus Deus noster. (Liber Ieremiae 3, 22)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”. (Liber Ieremiae 4, 10)

  • Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos. (Liber Ieremiae 5, 14)

  • Quod si dixeritis: “Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?”, dices ad eos: “Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra”. (Liber Ieremiae 5, 19)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)

  • Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea effunditur super locum istum, super homines et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non exstinguetur. (Liber Ieremiae 7, 20)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes, (Liber Ieremiae 7, 21)

  • Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis. (Liber Ieremiae 7, 23)

  • “Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino. (Liber Ieremiae 8, 14)

  • Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis; (Liber Ieremiae 9, 14)

  • Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. (Liber Ieremiae 10, 10)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina