Gefunden 600 Ergebnisse für: Deum
Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. (Liber Thobis 12, 6)
Et dixit illis: “Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum. (Liber Thobis 12, 17)
Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis factus est; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas et proposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei. (Liber Thobis 14, 2)
Et omnes nationes in tota terra convertentur et timebunt Deum vere et relinquent omnes idola sua, quae seducunt false seductione eorum. (Liber Thobis 14, 6)
Et benedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, deficient de terris omnibus. (Liber Thobis 14, 7)
Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 14, 15)
Et destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum. (Liber Iudith 3, 8)
Et exclamavit omnis vir Israel ad Deum in instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiunio magno; (Liber Iudith 4, 9)
Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimes instanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam et civitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et in improperium, gaudium gentibus. (Liber Iudith 4, 12)
Et declinaverunt de via parentum suorum et adoraverunt Deum caeli, Deum, quem cognoverunt; et eiecerunt eos a facie deorum suorum, et fugerunt in Mesopotamiam et inhabitaverunt ibi dies multos. (Liber Iudith 5, 8)
Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua. (Liber Iudith 5, 12)
Et nunc revertentes ad Deum suum ascenderunt a dispersione, qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem, ubi sanctuarium eorum est, et inhabitaverunt in montana, quia erat deserta. (Liber Iudith 5, 19)