Gefunden 1036 Ergebnisse für: Deo
et fortiter ait: “E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero”, (Liber II Maccabaeorum 7, 11)
et, cum iam esset ad mortem, sic ait: “Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)
at ille respiciens in eum dixit: “Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum; (Liber II Maccabaeorum 7, 16)
“Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum mundum uno nutu delere, confidimus”. (Liber II Maccabaeorum 8, 18)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)
Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: “Iustum est subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire”. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)
Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens; (Liber II Maccabaeorum 9, 20)
Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum; (Liber II Maccabaeorum 10, 16)
Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo auxiliante, misit ad eos (Liber II Maccabaeorum 11, 13)
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam, (Liber II Maccabaeorum 11, 23)
Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. (Liber II Maccabaeorum 11, 37)
Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo, (Liber II Maccabaeorum 12, 5)