Gefunden 1036 Ergebnisse für: Deo
Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego. (Liber Iob 33, 6)
Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi; (Liber Iob 33, 10)
Dixit enim: “Non prodest viro, etiamsi cum Deo familiariter agit”. (Liber Iob 34, 9)
Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. (Liber Iob 34, 10)
Si enim dixit quispiam Deo: “Ferre debui! Iam non perverse agam. (Liber Iob 34, 31)
“Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: “Iustificatio mea coram Deo”? (Liber Iob 35, 2)
“Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. (Liber Iob 36, 2)
Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur. (Liber Iob 37, 10)
Ideo timebunt eum homines, non contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde sapientes”. (Liber Iob 37, 24)
Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)
Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. (Liber Psalmorum 1, 5)
multi dicunt animae meae: “Non est salus ipsi in Deo”. (Liber Psalmorum 3, 3)