Gefunden 1036 Ergebnisse für: Deo
Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)
Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum. (Liber Iudicum 8, 12)
Revertensque Gedeon filius Ioas de bello per ascensum Hares, (Liber Iudicum 8, 13)
Dixeruntque Zebee et Salmana: “Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis”. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant. (Liber Iudicum 8, 21)
Dixeruntque viri Israel ad Gedeon: “Dominare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian”. (Liber Iudicum 8, 22)
Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam. (Liber Iudicum 8, 27)
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)
habuitque Gedeon septuaginta filios, qui egressi sunt de femore eius, eo quod multas haberet uxores. (Liber Iudicum 8, 30)
Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est in sepulcro Ioas patris sui in Ephra filiorum Abiezer. (Liber Iudicum 8, 32)
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. (Liber Iudicum 8, 33)
nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobbaal Gedeon iuxta omnia bona, quae fecerat Israeli. (Liber Iudicum 8, 35)
Quae respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”. (Liber Iudicum 9, 13)